Critical Apparatus for this Page
None
Names and Places on this Page
Unavailable for this Edition
1515 [1515]

K. Hen. 8. Appendix. The Appeale of Luther frō Pope Leo to the next generall Councell.

MarginaliaIndulgentiarū vis non latius pater quā ad remittēdas satisfactiones pœnitentiales.tentialis a suo iudice impositæ, vt est clarus textus: quòd autem satisfactio aut pœnitentialis pœna ab ecclesiastico iudice imposita aliud non sit quam opera ieiunij, orationis, eleemosynæ. &c. ideoq; clauibus ecclesiæ remitti nō possit ф eisdem non fuerit impositum: MarginaliaDist. 25. Cap. Qualis.Item vbi legitur in distinctione. 25. cap. Qualis huic, q̃ in Purgatorio non solum pœna sed et culpa remittur, certum est ф culpam ecclesia remittere non potest, sicut nec gratiam conferre: MarginaliaLutheri iusta de Indulgentijs querela.Istis inquam allegationibus nixus cum disputandi more fuissem reluctatus impuris & insulsis illorum dogmatibus, cæperunt illi lucri studio furentes, primum publicis declamationibus ad populum declarare me hæreticum temeritate impudentissima: MarginaliaLutherus traducitur per Marium de Perusijs, pro curatorem fiscalem.deinde apud sanctissimum Dominum nostrum Leonem decimum per quendam dominū Marium de Perusijs Procuratorem filcalem accusare tanquam de hæresi suspectum, MarginaliaLutherus citatus Romā, per Hieronymum, & Siluest. Prieratem.& per eundem Dominum tandem impetrantes commissionem citandi me coram personis reuerendissimorum Dominorum & patrū Hieronimi de Genutijs Episcopi Asculani, causarū Cameræ auditoris, et Siluestri Prieratis pallatij magistri, per eosdem me citari curauerunt ad vrbem personaliter comparendum. MarginaliaCitatus Lutherus cur Romæ non cōparuerit.Cunq; ego nec Wittenbergæ tutus ab insidijs tantum iter perficere non possem, nec Romæ tuto consistere, & pauperculus & imbecillis corpore, deinde iudices præfati in multis causis fuissent suspecti, presertim ф reuerendus pater Siluester aduersarius mihi fuerit, & dialogum contra me iam ediderat, & in sacris litreris minus eruditus quàm ista causa ferre possit: Dominus autem Hieronimus in iuribus quoq; plus q̃ in Theologia doctus meritò timebatur: sollicitaui per illustrissimum principem Dominum Fridericum ducem Saxoniæ, sancti Romani Imperij Archimarscallum, Lantgrauium Thuringæ, Marchionē Misniæ, vt causa ad partes cōmitteretur nō suspectas, sed honestos & bonos viros. Tūc illi crassa quadam et insulsa astutia instructi, apud sanctissimum Dominū Leonem. &c. MarginaliaCausa Lutheri trāslata ad Thomam Card. Sancti Sixti.egerunt vt causa in seipsos, hoc est in personā reuerendissimi Domini Thomæ Sacti Sixti Cardinalis tunc in Germania sedis Apostolicæ legati transterretur, vt qui de ordine Prædicatorū & Thomisticæ factionis, id est, aduersariæ, vel primarius facilè speraretur, contra me pro ipsis diffiniturus, aut (vt verisimile est) MarginaliaLutheri obedientia in comparendo.certè vt huius facie iudicis absterritus recusarem comparere & cōtumaciam incurrerē, & ego tū veritate dei fretus ad Augustam multo labore & magnis periculis veniens humaniter quidem a præfato reuerendissimo susceptus sum:

[Back to Top]

MarginaliaLutherus pro se responsurus iuditi non potuit.Qui, cum posthabita protestatione mea & oblatione, qua vel publicè vel priuatim me responsurum obtuli coram Notario & testibus deniq; præsentibus quatuor insignibus viris Cesareæ Maiestatis Senatoribus, MarginaliaLutherus se submittit iudicio 4. vniuersitatum.subijcerem me meaq; dicta sanctæ sedi Apostolicæ iudicio quatuor illustrium vniuersitatem, Basilien. Friburgen. Louanien. tandem & studiorum parenti nobilissimæ Parisien: me simpliciter ad reuocationē vrgebat, nec voluit ostendere mihi errores meos, & quibus rationibus vel authoritatibus error a me intelligi posset, immo scilicet suæ factionis fratribus affectus & iniquitatis facies assumens, tandem nisi reuocarem abiectis precibus & votis discendi & informationis petitionibus, minas diras ac crudelissimas vigore cuiusdam Apostolici Breuis intentauit, ac ne redirem in faciem suam imperauit:

[Back to Top]

MarginaliaDuplex M. Lutheri appellatio. Altera ad ponificem rectius informandum:altera a pontifice ad Concilium occumenicum.Quibus grauaminibus læsus, tunc ab eius iniqua & violēta præsumptione & prætensa sibi commissione, appellaui ad sanctissimum Dominum nostrum Leonem decimum melius informandū, prout in schedula huiusmodi appellationis plenius continetur. MarginaliaLutherus suam de religione disputationem omnem Rom. pontifici subiecit.Nunc vero etiam ista appellatione (vt dixi) contempta, cum vsq; hodie cupiam non nisi vt ostendantur mihi errores mei, quicunq; tandem id possit prestare (de quo denuò legitimè protestor, paratissimusq; sū reuocare si quid male dixisse fuero edoctus: MarginaliaIudicium Rom. pontificis in cognoscenda Lutheri doctrina, frustra expectatur.deinde totam disputationem meam subiecerim sumo pontifici, ita vt nec ego amplius aliquid in ipsa facere habeam nisi expectare sententiā, quam & vsq; hodie expecto) nihilominus (vt audio) idem reuerēdissimus Dominus Thomas Sancti Sixti Cardinalis scribit ad illustrissimū principē Fridericum in Romana curia procedi contra me, et authoritate eiusdē sanctissimi Domini. &c. MarginaliaLutherus in curia pontificia prius damnatur, quàm teus conuincitur.iudices prætensos causam prosequi in damnationem meam, non attendentes meam fidelem & superabundantem obedientiam, qua tanta difficultate comparui Augustæ, nec curantes oblationem meam honestissimam, MarginaliaLutheri nimia erga Rom. pontificē obedientia spreta.qua me ad responsionem publicam & priuatam obtuli: sed contemnentes ouem Christi petentem humiliter doceri veritatem, & reduci ab errore, & simplicter nec audita nec reddita ratione, MarginaliaPontificis iniqua tyrannis aduersus Lutherum.mera autem tyrannide & plenitudine potestatis vrgentes ad reuocationē sententiæ, quam ex conscientia verissimam iudico, & ad abnegandam fidem Christi & veram apertissimæ Scripturæ intelligentiam (quantum mea capit conscientia) seducere volentes, MarginaliaPontif. Rom. nulla ratione, contra Lutherum procedit, sed mera tyrannide.cum potestas Papæ non contra nec supra, sed pro & infra Scripturæ & veritatis maiestatem sit, nec potestatē Papa acceperit oues perdendi & in luporum fauces proijciendi, & in errores erorumq; ministros tradendi, sed ad veritatem, sicut pastorem & episcopū vicarium Christi decet, reuocādi:

[Back to Top]

MarginaliaVeritas & fides periclitatur per pontificem Rom.Ex quibus me læsum grauatumq; sentiens, cum tali violentia videam futurum esse vt nullus etiam ipsum Christum audeat confiteri, nec scripturas sacras in ecclesia sua propria profiteri, atq; ita me quoq; a vera, sana, Christianaq; fide & intelligentia, in vanas & mendaces hominum opiniones violēter protrudi, et in seductorias populi Christiani fabulas vrgeri: MarginaliaCausa cur prouocauit a ponifice Lutherus, iustiffina.idcirco a præfato sanctissimo Domino nostro Leone non rectè consulto, supraq; dictis pretensis cōmissione et iudicibus, & eorū citatione ac processu, & omnibus inde sequutis & sequuturis & quolibet ipsorū, ac a quibusuis excōmunicatione, suspēsione & iudicibus, & eorū citatione ac processu & omnibus inde sequutis & sequuturis & quolibet ipsorū, ac a quibusuis excōmunicatione, suspēsione, & interdicti sententijs, censuris, pœnis, & mulctis, atq; alijs quibuscunq; denunciationibus, & declarationibus (vt prætendunt) hæresis, & apostasiæ, per eos vel alterum eorum quemlibet attentatis, factis, & molitis, attentandis, faciendis, & moliendis, ipsosorumq̀; nullitate (suis honore & reuerentia semper saluis) taquam iniquis & iniustis, merè tyrannicis & violentis, nec nō a quolibet futuro grauamine, quod mihi ex eo venire poterit, tā pro me quàm pro omnibus & singulis mihi adhærētibus, & adherere volentibus: MarginaliaLutherus prouocat ad cōcilium.ad futurum Cōcilium legitimè, ac in loco tuto ad quem ego vel Procurator per me deputandus liberè adire potero vel poterit, & ad illum vel ad illos, ad quē seu quos de iure, priuilegio, consuetudine, vel aliàs mihi prouocare & appellare licet, prouoco & appello in ijs scriptis, apostolosq; primò, secūdò, tertiò, instāter, instātius, & instātissimè peto mihi dari quos voluerit & potuerit, & presertim i vobis Domino Notario testimoniales, & protestor de prosequendo hanc meam appellationem per viam nullitatis, abusus, iniquitatis vel iniusticiæ, & aliàs prout melius potero, optione mihi reseruata addendi, minuendi, mutādi, corrigendi, & in melius reformandi, omniq; alio iuris beneficio mihi ac mihi adhærentibus & adhærere volentibus, semper saluo.

[Back to Top]

Qua quidem schedula coram me & testibus infra scriptis (vt præmittitur) interposita, protestatus fuit, & protestatur expresse se per se vel Procuratorem non posse ad eum accedere, a quo extitit appellatus, tum propter metum plurimorum sibi & vitæ suæ insidiantiū, ac eius a quo appellauit, tum propter viarum discrimina: ideoq̀; petijt sibi a me Notario publico cum debita instantia, apostolos tales quales sibi de iure deberentur dari, atque concedi. Cui quidem petenti dedi apostolos tales, quales sibi debentur, vel saltem testimoniales, presenti instrumento publico ex tunc exarandos, super quibus omnibus & singulis petijt a me Notario infrascripto vnum vel plura confici atque fieri publicum, vel publica instrumentum vel instrumenta.

[Back to Top]

Acta sunt hæc Wittenbergæ, Brandenburgen. diocesis, sub anno, indictione, die, mense, & Pontificatu quibus supra Regnante Domino Maximiliano Romanorū Imperatore hora tertia in Capella corporis Christi in parochialis ibidem cæmiterio situata, præsentibus ibidem Christophoro Becher sacris Apostolica & imperiali autoritate Vicecomite Constantiens. & Hieronimo Papise Curiensis diocesis Clerico testibus, ad premissa vocatis rogatisq̀; pariter & requisitis.

[Back to Top]
¶ The effect of the sayd Appeale of Luther, in Englishe.

MarginaliaLuthers appeale frō the pope, in Englishe.THe effect of the Appeale aforesayd is this: That for somuch as the libertie of Appealing is prouided for a remedie to releue the oppressed from iniurie and violence of þe superiour, it was therfore lawfull for M. Luther so do, especially beyng manifold wayes iniuried and molested by þe Sea of Rome and other the Popes confederates, as he in the sayd Appeale declareth. For at first where as he modestly disputyng of the errours and abuses of the Popes pardons, did somewhat withstād the impudent rauen and blasphemies of thē that came about with the Popes Pardons to pole & robbe the people, hee was therfore openly rayled vppon, and diffamed by them in their publicke Sermons to be an hereticke, and consequently vppon the same accused to Pope Leo for an hereticke, by Marius the Popes Proctor and others.

[Back to Top]

Then was obteined of the Pope a Commission to cite vp the sayd Luther to appeare at Rome before the Cardinals, by Hieronymus, & Siluester Prieras his mortall enemies, where as hee coulde by no waye appeare without manifest daunger of his life, both by the way and also in the Citie of Rome.

For