QVod modo Ridleus quòd Latimerus abunde
Edocuit, firmat sanguine vterq̀ suo.
Ambo Pontifices quondam, nunc Martyres ambo:
Et zelo ambo pares, & pietate pares.
Pro vero heu pereunt, quid vero fortius vno?
Pro vero est rapidos passus vterq̀ rogos.
Heu mihi, quos gemitus Cranmerus, qualia verba
Puderat in vestram (copula sancta) necem?
Sed tamen insani fuit hæc dementia mundi,
Quòd retegunt fucos Papa sceleste, tuos.v
Heu pietas, heu prisca fides, non vlla fuerunt
Docta magis, sed nec pectora sancta magis.
Indigni mundo, nunc cœlo astrisq; beatis,
Gaudet vterq; Deo, perfruiturq; suo.