Sign in
Mercurius politicus, Number 279, 11th-18th October 1655 E.489[5]

ad utrumque Regem dedimus, & quas iterum cumimportuniffimum
Adversarium per inclytæ Reipublicæ damna
toti Europæ sunera, ac vastitatem inferre meditantem videremus,
magno cum animi dolore scripsimus, ut cos à mutuis
discordiis in nefarium hostem converteremus, & quas nunc
mittimus, cos admonentes, ut dum hycmis intervenm tantisper
bellorum impetus resederit, ad pacem constituendam
omni conatu, atque opera incumbant; testes hæc omnia, unam
dies, noctesque observari animo sollicitudinem, quoniam ad
tanta, ac tàm acerba mala sedanda, nulla nisi in communi concordia
reliqua spes est, hanc omnium cordibus, ac voluntatibus
inserendi. Verùm quia non hoc humanæ vires, aut terrena
consilia moliri possunt, sed illius donum esse debet, super quem
est disciplina pacis nostræ, qui aufert spiritum Principum,
atque increpat mare, & obmutescit; quantum in vobis est
Venerabiles Fratres ac Dilecti filii, non modò opera, studio,
consilio, officiis, auctoritate vestrâ contendite, verùm etiam in oratione,
in lacrymis, in jejuniis, atq; eleemosynis scindite corda vestra, arripite thuribulum,
hoc est, preces Sanctorum, & medii inter ignem, & arsurum populum
consistite. Vos, qui statuti estis custodes super muros Hierusalem,
noctu atque interdiu clamate, atque estote cœlestisiræ, ac Divinæ ultionis
placamina. Exinanite calicem furoris, & ruinæ, calicem, quo potati
sumus, doloris, & tribulationis meracissimæ. Nobis quippè, quibus non
prius tutò creditas oves suas putavit Christus, nisi postquam iterum ac
tertiò de amoris magnitudine admoniti fuimus in Petro, quibus solis
Sanctuarium ingredi, & ante altare populorum preces Deo repræsentare
concessum est, sedulo elaborandum ne irascatur Dominus, & dicat; quæsivi
virum, qui interponeret Maceriam, & staret oppositus contra me
pro terra, ne dissiparem eam, & non inveni, & effudi super cos indignationem.
Hoc enim babet Divina ultio, ut tùm maximè Altistimus
fit exorabilis, & ad lenitatem, clementiamq, hoc est ad ingenium summ redeat,
cum in brachio forti, & manu valida gladium exerat, ut feriat,
Sint pedes vestri pedes evangelizantium pacem, ut contera[unr]tur arcus &
sagittæ, atque imperet Deus ventis, & faciat tranquillitatem; quam per
vos præsertim assequi vehementèr optamus, vobisque Apostolicam benedictionem
peramantèr impertimur. Datum Romæ apud Sanctam
Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris, die xx.Septembris.M. DCLV.
Pontificatus nostri Anno Primo.
NATALIS RONDININUS.
Click here to log into Historical Texts in a new tab
You can also view this newsbook on EEBO
The links to EEBO are the kind work of Christopher N. Warren, Department of English, Carnegie Mellon University. They enable users to cross-reference and compare our data with the images of George Thomason’s newsbooks reproduced on Early Modern Books/EEBO. A subscription to Early English Books/EEBO is required for this functionality.