Sign in
Mercurius politicus, Number 192, 9th-16th February 1654 E.729[14]

This Latin Epigram was made upon his Highness's
entertainment in the City.
In Augusalia Serenissimi Domini & Principis, OLIVARIT
D. Protectoris Reipub. Angliæ, Scotæ, & Hiberniæ, &c.
Summ acum magnificentia celebrata Londini; Auspiciis
Dom. Prœtoris, Senatus, & totius Civitatis Londinensis,
Februarii 8 1654.
BArbara Cæsaræ sileant Magnalia Romœ,
Cœsar adest melior, Sidus ut orbe novum.
Cœsare major adest, quia noluit esse: Coroman
Arripiant alli; Se potuisse sat est.
Cœsar at alter erit, si quid præsagia possint,
Cum petet igne tuos, Roma profana, does:
Hinc mihi & omen erit, tua jam capitolia posse
Scandere, & hinc Britico subdere colla jugo,
Quod sic tricipites potuit cicurare Tyrannos;
Dein tremit Italici trina corona Jovis.
Erige te nostro, Regina Britannia, ponto,
Auspice CROMWELLO, point[unr] jura mari;
Cæruleos accerse deos, & Naiadas omnes
In Thamesin, totus concinat inde chorus.
Túque agesis, NOVA TROIA, novos simul indue vultus,
Serta struas tanto Principe digna volo.
Corda hominum quærit qui tot Diademata sprevit;
VOS, & non mediâ pegmata celsa viâ.
Secum adfert Laurus, spoliatáq; sceptra Tyranni,
Et Libertatis magna trophæa dedit.
Nunc primùm Cives estis, qui Regibus olim
Servi, ut Concives discite fræna pati:
Non audit victor Miles, sed Fascibus arma,
Legibus & mutat, sumit & inde Togam.
Sic quæ nuper erat tudis indigestáqu moles,
Quam dixere Chaos, jam noves orbis erit;
Protinùs ad primum remeabunt omnia punctum,
Sanctus eritque Plato magnus Apollo mihi;
Aurea Sa[unr]urni referétqu Platonicus Annus
Secula; cum æternis solibu Annus eat!
Click here to log into Historical Texts in a new tab
You can also view this newsbook on EEBO
The links to EEBO are the kind work of Christopher N. Warren, Department of English, Carnegie Mellon University. They enable users to cross-reference and compare our data with the images of George Thomason’s newsbooks reproduced on Early Modern Books/EEBO. A subscription to Early English Books/EEBO is required for this functionality.